Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.1.1 Cic. Fam. 15.1.3 (English) >>Cic. Fam. 15.1.6

15.1.2 Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. quo nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur. A. d. xiii K. Oct., cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p. R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum. eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p. nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt. 15.1.3 his rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p. R. esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset. et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R. non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.

15.1.4 sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari. quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ; neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.1.1 Cic. Fam. 15.1.3 (English) >>Cic. Fam. 15.1.6

Powered by PhiloLogic